- OBERSTENIUM
- OBERSTENIUMGermanice Oberstein, castrum Germaniae, olim sub Comite proprio, ex Familia Falckenstenia, alias etiam a Dhun cognominatâ. In hac enim cum primus Wirichius feudum Falckenstenium, a Lotharingiae Duce, per subinfeudationem obtinuisset, A. C. 1458. eius nepos, avo cognominis, e tribus filiis tres lineas sevit, Falckensteniam, e Iohanne primogenito; Obersteniam e Sebastiano; et lineam in Bruch seu Broich, e Philippo natu minimo, cuius pronepos Wirichius ultimus nunc marium superest. Et quidem mediam quod attinet, Philippus de Daun Comes Falckenstein et Oberstein, ex Anna Comite Silvarum in Kirburg, genuit Wirichium de Daun Comitem de Falckenstein et Oberstein, maritum Margaretae Leiningensis, et ex ea patrem Melchioris de Daun Comit. de Falckenstein et Oberstein quô et Margarethâ Virnenburgiâ (filiâ Iohannis Comitis) genitus Wirichius II. de Daun Comes de Falckenstein et Oberstein ex Irmgardi Saynensi (filia Sebastiani Comitis in Sayn, exstincti A. C. 1498.) suscepit Sebastianum de Daun Comitem de F. et O. fratrem memdium Iohannis et Philippi praedictorum: quô et Elisabethâ Comite Silvarum ac Rheni (filia Philippi Francisci Comitis et Mariae Aegyptiacae Oetingensis) natus Philippus Franciscus, iunxit sibi Elisabetham Salmensem (filiam Werneri Comitis Salmae et Reiferscheidii, qui decessit A. C. 1619.) atque ex ea progenuit Franc. Christophorum (qui obiit A. C. 1636.) Lotharium (exstinctum ...) et Mariam Sidoniam (uxorem primo Adami Philippi Comitis Cronbergici; exin Hermanni Fortunati Marchionis Badensis, atque ex hoc matrem Phil. Balthasaris et Mariae Eleonorae sophiae Ioh. Franc. Desiderato Principi Nassoviae nuptae, Matrem, defunctam A. C. 1664.) omnes de Daun Comit. de Falckenstein et Oberstein etc. lin. Obersteinianae. Idem Part. 3. p. 22. Sed et idem Equestris familiae nomen fuit, e qua memoratur Andreas de Oberstein Eques A. C. 1322. Eam clausit Wolfgangus Ernestus Canonicus Moguntinus, Wormatiensis et Spirensis, exstinctus A. C. 1663. cuius soror fuit Rosina, Georgii Philippi Greiffen clau de Vollraths Baronis uxor, ducta A. C. 1650. exstincta A. C. 1658. quorum Maiores ab aliquot saeculis idem exhibet Spenerus Part. ead. p. 44.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.